- JUBAI
- JUBAIRex Mauritaniae et Numidiae, post patrem Hyempsalem, Pompeianarum partium constantissimus assertor, qui Curionem a Caesare in Asricam missum cum omnibus copiis delevit. Victo vero Pompeio, cum Scipione copias coniunxit, commissoque praelio superatus, cum nulla iam spes reliqua esset, magnisice epulatus, cum Petreio mutuis vulneribus concurrens ceciditm, regno in provinciam a Caesare redacto, cuius Sallustius primus Praefectus. Plutarch. in Pomp. et Caes. Flor. l. 4. c. 2. Suet. in Caes. c. 35. Dion. l. 41. et seqq. Tac. Ann. l. 4. c. 5. et 23. Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 309. l. 9. v. 213. 300. 301. 869. et l. 10. v. 475. P. Mela l. 1. c. 6. Mauritanis pro Numine fuit. Ut enim unicuique provinciae ac civitati suus Deus fuit; ut Syriae Astarte, ut Arabiae Disares, ut Noricis Belenus, ut Africa Caelestis, sic Mauritaniae Reguli sui, Tertull. Apolog. c. 24. Praecipue autem iis Iuba cultus, Minuc. Felix in Octav. Nisi forte post mortem Deos fingitis, et peierante Proculo Deus Romulus et Iuba Mauris volentibus Deus est. Quem locum sub Arnobi nomine Lilius Grialdus assucit: quia Octavius Minucii inscribi solet Arnobii Octavus Liber. Minucio assentit et Isid. Orig. l. 8. c.11. Fortasse autem eius, qui primus Iuba vocatus est, id non proprium nomen, sed congnomen suit: ut Nimrodi Bal. h. e. Dominus. Quam suspicionem inicit summa cum nomine Dei retragrammato convenientia. Siquidem aliqui id Iuabo. Iabo vel etiam Iabe extulêrunt. Ι᾿αώ summum Deum vocari, apud Macrob. legimus, Sat. l. 1. c. 18. Ac agnoscit id in Dei nominibus Epiphan. Haer. 40. ubi et Ι᾿αβὲ dictum ait. Nempe. ut Theodoretus refert, in Exod. Quaest. 15. Καλοῦσι δε αὐτὸ Ζαμαρε̑ιται μὲν Ι᾿αβὲ, Ι᾿ουδαῖοι δὲ Ι᾿άω, Vocant autem illud Samaritan: quidem Iabe, Iudaei vero Iao. Ubi tamen vulgo Ia legitur: sed sic non fuerit tetragrammaton: quale esse id nomen, ibidem ait Theodoretus, etc. Plura in hanc rem vide supta in voce Iabe et apud Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 32. De Iubae Regis bonis Romae sub hasta venditis, habes opud Plin. Tertulliano de Pall. citatum: ubi Kenundatae, inquit. duae (mensae) a Iuba Rege vendente, quarum alteripretium fuit HS. XV. alteripaulo minus. Scribirtur in omnibus libris: venundatae sunt et duae f Iuba Rege pendentes. Et sane non opse Rex Iuba mensas eas venum dedit, sed cum, pist Mortem Regis, eius bona sub hasta venderentur, duae illae mensae, cum reliquis bonis, sub ritulo pependêrunt, ut moserat in auctionibus. Tibull. l. 1. Eleg. 4. v. 54.Ite sub imperium, sub titulumque Lares.Inde duas illas mensas a Iuba Rege pendentes dixit. I. reat etiam legere, a Iuba Rege pendente, ut ipse sub titulum pependerit. Salmas. ad Tertullian, de Pallio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.